At regina graui iamdudum saucia cura |
uulnus alit uenis et caeco carpitur igni. |
multa uiri uirtus animo multusque recursat |
gentis honos; haerent infixi pectore uultus |
uerbaque nec placidam membris dat cura quietem. |
5 |
postera Phoebea lustrabat lampade terras |
umentemque Aurora polo dimouerat umbram, |
cum sic unanimam adloquitur male sana sororem: |
‘Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent! |
quis nouus hic nostris successit sedibus hospes, |
10 |
quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis! |
credo equidem, nec uana fides, genus esse deorum. |
degeneres animos timor arguit. heu, quibus ille |
iactatus fatis! quae bella exhausta canebat! |
si mihi non animo fixum immotumque sederet |
15 |
ne cui me uinclo uellem sociare iugali, |
postquam primus amor deceptam morte fefellit; |
si non pertaesum thalami taedaeque fuisset, |
huic uni forsan potui succumbere culpae. |
Anna (fatebor enim) miseri post fata Sychaei |
20 |
coniugis et sparsos fraterna caede penatis |
solus hic inflexit sensus animumque labantem |
impulit. agnosco ueteris uestigia flammae. |
sed mihi uel tellus optem prius ima dehiscat |
uel pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras, |
25 |
pallentis umbras Erebo noctemque profundam, |
ante, pudor, quam te uiolo aut tua iura resoluo. |
ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores |
sic effata sinum lacrimis impleuit obortis. |
30 |
Anna refert: ‘o luce magis dilecta sorori, |
solane perpetua maerens carpere iuuenta |
nec dulcis natos Veneris nec praemia noris? |
id cinerem aut manis credis curare sepultos? |
esto: aegram nulli quondam flexere mariti, |
35 |
non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas |
ductoresque alii, quos Africa terra triumphis |
diues alit: placitone etiam pugnabis amori? |
nec uenit in mentem quorum consederis aruis? |
hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello, |
40 |
et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis; |
hinc deserta siti regio lateque furentes |
Barcaei. quid bella Tyro surgentia dicam |
dis equidem auspicibus reor et Iunone secunda |
45 |
hunc cursum Iliacas uento tenuisse carinas. |
quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna |
coniugio tali! Teucrum comitantibus armis |
Punica se quantis attollet gloria rebus! |
tu modo posce deos ueniam, sacrisque litatis |
50 |
indulge hospitio causasque innecte morandi, |
dum pelago desaeuit hiems et aquosus Orion, |
quassataeque rates, dum non tractabile caelum.’ |
His dictis impenso animum flammauit amore |
spemque dedit dubiae menti soluitque pudorem. |
55 |
principio delubra adeunt pacemque per aras |
exquirunt; mactant lectas de more bidentis |
legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo, |
Iunoni ante omnis, cui uincla iugalia curae. |
ipsa tenens dextra pateram pulcherrima Dido |
60 |
candentis uaccae media inter cornua fundit, |
aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras, |
instauratque diem donis, pecudumque reclusis |
pectoribus inhians spirantia consulit exta. |
heu, uatum ignarae mentes! quid uota furentem, |
65 |
interea et tacitum uiuit sub pectore uulnus. |
uritur infelix Dido totaque uagatur |
urbe furens, qualis coniecta cerua sagitta, |
quam procul incautam nemora inter Cresia fixit |
70 |
pastor agens telis liquitque uolatile ferrum |
nescius: illa fuga siluas saltusque peragrat |
Dictaeos; haeret lateri letalis harundo. |
nunc media Aenean secum per moenia ducit |
Sidoniasque ostentat opes urbemque paratam, |
75 |
incipit effari mediaque in uoce resistit; |
nunc eadem labente die conuiuia quaerit, |
Iliacosque iterum demens audire labores |
exposcit pendetque iterum narrantis ab ore. |
post ubi digressi, lumenque obscura uicissim |
80 |
luna premit suadentque cadentia sidera somnos, |
sola domo maeret uacua stratisque relictis |
incubat. illum absens absentem auditque uidetque, |
aut gremio Ascanium genitoris imagine capta |
detinet, infandum si fallere possit amorem. |
85 |
non coeptae adsurgunt turres, non arma iuuentus |
exercet portusue aut propugnacula bello |
tuta parant: pendent opera interrupta minaeque |
murorum ingentes aequataque machina caelo. |
Quam simul ac tali persensit peste teneri |
90 |
cara Iouis coniunx nec famam obstare furori, |
talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis: |
‘egregiam uero laudem et spolia ampla refertis |
tuque puerque tuus (magnum et memorabile numen), |
una dolo diuum si femina uicta duorum est. |
95 |
nec me adeo fallit ueritam te moenia nostra |
suspectas habuisse domos Karthaginis altae. |
sed quis erit modus, aut quo nunc certamine tanto? |
quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos |
exercemus? habes tota quod mente petisti: |
100 |
ardet amans Dido traxitque per ossa furorem. |
communem hunc ergo populum paribusque regamus |
dotalisque tuae Tyrios permittere dextrae.’ |
Olli (sensit enim simulata mente locutam, |
105 |
quo regnum Italiae Libycas auerteret oras) |
sic contra est ingressa Venus: ‘quis talia demens |
abnuat aut tecum malit contendere bello, |
si modo quod memoras factum fortuna sequatur? |
sed fatis incerta feror, si Iuppiter unam |
110 |
esse uelit Tyriis urbem Troiaque profectis, |
misceriue probet populos aut foedera iungi. |
tu coniunx, tibi fas animum temptare precando. |
perge, sequar.’ tum sic excepit regia Iuno: |
‘mecum erit iste labor. nunc qua ratione quod instat |
115 |
confieri possit, paucis (aduerte) docebo. |
uenatum Aeneas unaque miserrima Dido |
in nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus |
extulerit Titan radiisque retexerit orbem. |
his ego nigrantem commixta grandine nimbum, |
120 |
dum trepidant alae saltusque indagine cingunt, |
desuper infundam et tonitru caelum omne ciebo. |
diffugient comites et nocte tegentur opaca: |
speluncam Dido dux et Troianus eandem |
deuenient. adero et, tua si mihi certa uoluntas, |
125 |
conubio iungam stabili propriamque dicabo. |
hic hymenaeus erit.’ non aduersata petenti |
adnuit atque dolis risit Cytherea repertis. |
Oceanum interea surgens Aurora reliquit. |
it portis iubare exorto delecta iuuentus, |
130 |
retia rara, plagae, lato uenabula ferro, |
Massylique ruunt equites et odora canum uis. |
reginam thalamo cunctantem ad limina primi |
Poenorum exspectant, ostroque insignis et auro |
stat sonipes ac frena ferox spumantia mandit. |
135 |
tandem progreditur magna stipante caterua |
Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo; |
cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum, |
aurea purpuream subnectit fibula uestem. |
140 |
incedunt. ipse ante alios pulcherrimus omnis |
infert se socium Aeneas atque agmina iungit. |
qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta |
deserit ac Delum maternam inuisit Apollo |
instauratque choros, mixtique altaria circum |
145 |
Cretesque Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi; |
ipse iugis Cynthi graditur mollique fluentem |
fronde premit crinem fingens atque implicat auro, |
tela sonant umeris: haud illo segnior ibat |
Aeneas, tantum egregio decus enitet ore. |
150 |
postquam altos uentum in montis atque inuia lustra, |
ecce ferae saxi deiectae uertice caprae |
decurrere iugis; alia de parte patentis |
transmittunt cursu campos atque agmina cerui |
puluerulenta fuga glomerant montisque relinquunt. |
155 |
at puer Ascanius mediis in uallibus acri |
gaudet equo iamque hos cursu, iam praeterit illos, |
spumantemque dari pecora inter inertia uotis |
optat aprum, aut fuluum descendere monte leonem. |
Interea magno misceri murmure caelum |
160 |
incipit, insequitur commixta grandine nimbus, |
et Tyrii comites passim et Troiana iuuentus |
Dardaniusque nepos Veneris diuersa per agros |
tecta metu petiere; ruunt de montibus amnes. |
speluncam Dido dux et Troianus eandem |
165 |
deueniunt. prima et Tellus et pronuba Iuno |
dant signum; fulsere ignes et conscius aether |
conubiis summoque ulularunt uertice Nymphae. |
ille dies primus leti primusque malorum |
causa fuit; neque enim specie famaue mouetur |
170 |
nec iam furtiuum Dido meditatur amorem: |
coniugium uocat, hoc praetexit nomine culpam. |
Extemplo Libyae magnas it Fama per urbes, |
Fama, malum qua non aliud uelocius ullum: |
mobilitate uiget uirisque adquirit eundo, |
175 |
parua metu primo, mox sese attollit in auras |
illam Terra parens ira inritata deorum |
extremam, ut perhibent, Coeo Enceladoque sororem |
progenuit pedibus celerem et pernicibus alis, |
180 |
monstrum horrendum, ingens, cui quot sunt corpore plumae, |
tot uigiles oculi subter (mirabile dictu), |
tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit auris. |
nocte uolat caeli medio terraeque per umbram |
stridens, nec dulci declinat lumina somno; |
185 |
luce sedet custos aut summi culmine tecti |
turribus aut altis, et magnas territat urbes, |
tam ficti prauique tenax quam nuntia ueri. |
haec tum multiplici populos sermone replebat |
gaudens, et pariter facta atque infecta canebat: |
190 |
uenisse Aenean Troiano sanguine cretum, |
cui se pulchra uiro dignetur iungere Dido; |
nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fouere |
regnorum immemores turpique cupidine captos. |
haec passim dea foeda uirum diffundit in ora. |
195 |
protinus ad regem cursus detorquet Iarban |
incenditque animum dictis atque aggerat iras. |
Hic Hammone satus rapta Garamantide nympha |
templa Ioui centum latis immania regnis, |
centum aras posuit uigilemque sacrauerat ignem, |
200 |
excubias diuum aeternas, pecudumque cruore |
pingue solum et uariis florentia limina sertis. |
isque amens animi et rumore accensus amaro |
dicitur ante aras media inter numina diuum |
multa Iouem manibus supplex orasse supinis: |
205 |
‘Iuppiter omnipotens, cui nunc Maurusia pictis |
gens epulata toris Lenaeum libat honorem, |
aspicis haec? an te, genitor, cum fulmina torques |
nequiquam horremus, caecique in nubibus ignes |
terrificant animos et inania murmura miscent? |
210 |
femina, quae nostris errans in finibus urbem |
exiguam pretio posuit, cui litus arandum |
cuique loci leges dedimus, conubia nostra |
reppulit ac dominum Aenean in regna recepit. |
215 |
Maeonia mentum mitra crinemque madentem |
subnexus, rapto potitur: nos munera templis |
quippe tuis ferimus famamque fouemus inanem.’ |
Talibus orantem dictis arasque tenentem |
audiit Omnipotens, oculosque ad moenia torsit |
220 |
regia et oblitos famae melioris amantis. |
tum sic Mercurium adloquitur ac talia mandat: |
‘uade age, nate, uoca Zephyros et labere pennis |
Dardaniumque ducem, Tyria Karthagine qui nunc |
exspectat fatisque datas non respicit urbes, |
225 |
adloquere et celeris defer mea dicta per auras. |
non illum nobis genetrix pulcherrima talem |
promisit Graiumque ideo bis uindicat armis; |
sed fore qui grauidam imperiis belloque frementem |
Italiam regeret, genus alto a sanguine Teucri |
230 |
proderet, ac totum sub leges mitteret orbem. |
si nulla accendit tantarum gloria rerum |
nec super ipse sua molitur laude laborem, |
Ascanione pater Romanas inuidet arces? |
quid struit? aut qua spe inimica in gente moratur |
235 |
nec prolem Ausoniam et Lauinia respicit arua? |
nauiget! haec summa est, hic nostri nuntius esto.’ |
Dixerat. ille patris magni parere parabat |
imperio; et primum pedibus talaria nectit |
aurea, quae sublimem alis siue aequora supra |
240 |
seu terram rapido pariter cum flamine portant. |
tum uirgam capit: hac animas ille euocat Orco |
pallentis, alias sub Tartara tristia mittit, |
dat somnos adimitque, et lumina morte resignat. |
illa fretus agit uentos et turbida tranat |
245 |
nubila. iamque uolans apicem et latera ardua cernit |
Atlantis duri caelum qui uertice fulcit, |
Atlantis, cinctum adsidue cui nubibus atris |
piniferum caput et uento pulsatur et imbri, |
nix umeros infusa tegit, tum flumina mento |
250 |
praecipitant senis, et glacie riget horrida barba. |
constitit; hinc toto praeceps se corpore ad undas |
misit aui similis, quae circum litora, circum |
piscosos scopulos humilis uolat aequora iuxta. |
255 |
haud aliter terras inter caelumque uolabat |
litus harenosum ad Libyae, uentosque secabat |
materno ueniens ab auo Cyllenia proles. |
ut primum alatis tetigit magalia plantis, |
Aenean fundantem arces ac tecta nouantem |
260 |
conspicit. atque illi stellatus iaspide fulua |
ensis erat Tyrioque ardebat murice laena |
demissa ex umeris, diues quae munera Dido |
fecerat, et tenui telas discreuerat auro. |
continuo inuadit: ‘tu nunc Karthaginis altae |
265 |
fundamenta locas pulchramque uxorius urbem |
exstruis? heu, regni rerumque oblite tuarum! |
ipse deum tibi me claro demittit Olympo |
regnator, caelum et terras qui numine torquet, |
ipse haec ferre iubet celeris mandata per auras: |
270 |
quid struis? aut qua spe Libycis teris otia terris? |
si te nulla mouet tantarum gloria rerum |
[nec super ipse tua moliris laude laborem,] |
Ascanium surgentem et spes heredis Iuli |
respice, cui regnum Italiae Romanaque tellus |
275 |
debetur.’ tali Cyllenius ore locutus |
mortalis uisus medio sermone reliquit |
et procul in tenuem ex oculis euanuit auram. |
At uero Aeneas aspectu obmutuit amens, |
arrectaeque horrore comae et uox faucibus haesit. |
280 |
ardet abire fuga dulcisque relinquere terras, |
attonitus tanto monitu imperioque deorum. |
heu quid agat? quo nunc reginam ambire furentem |
audeat adfatu? quae prima exordia sumat? |
atque animum nunc huc celerem nunc diuidit illuc |
285 |
in partisque rapit uarias perque omnia uersat. |
haec alternanti potior sententia uisa est: |
Mnesthea Sergestumque uocat fortemque Serestum, |
classem aptent taciti sociosque ad litora cogant, |
290 |
dissimulent; sese interea, quando optima Dido |
nesciat et tantos rumpi non speret amores, |
temptaturum aditus et quae mollissima fandi |
tempora, quis rebus dexter modus. ocius omnes |
imperio laeti parent et iussa facessunt. |
295 |
At regina dolos (quis fallere possit amantem?) |
praesensit, motusque excepit prima futuros |
omnia tuta timens. eadem impia Fama furenti |
detulit armari classem cursumque parari. |
saeuit inops animi totamque incensa per urbem |
300 |
bacchatur, qualis commotis excita sacris |
Thyias, ubi audito stimulant trieterica Baccho |
orgia nocturnusque uocat clamore Cithaeron. |